monumenta.ch > Augustinus > 8
Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, VII <<<     >>> IX

Caput VIII SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1 Cur, inquiunt, nunc illa miracula, quae praedicatis facta, esse, non fiunt? Possem quidem dicere necessaria fuisse, priusquam crederet mundus, ad hoc ut crederet mundus. Quisquis adhuc prodigia ut credat inquirit, magnum est ipse prodigium, qui mundo credente non credit.
2 Verum hoc ideo dicunt, ut nec tunc illa miracula facta fuisse credantur. Unde ergo tanta fide Christus usquequaque cantatur in caelum cum carne sublatus? Unde temporibus eruditis et omne quod fieri non potest respuentibus sine ullis miraculis nimium mirabiliter incredibilia credidit mundus?
3 An forte credibilia fuisse et ideo credita esse dicturi sunt? Cur ergo ipsi non credunt? Brevis est igitur nostra complexio: Aut incredibilis rei, quae non videbatur, alia incredibilia, quae tamen fiebant et videbantur, fecerunt fidem; aut certe res ita credibilis, ut nullis quibus persuaderetur miraculis indigeret, istorum nimiam redarguit infidelitatem.
4 Hoc ad refellendos uanissimos dixerim. Nam facta esse multa miracula, quae adtestarentur illi uni grandi salubrique miraculo, quo Christus in caelum cum carne in qua resurrexit ascendit, negare non possumus. In eisdem quippe ueracissimis libris cuncta conscripta sunt, et quae facta sunt, et propter quod credendum facta sunt.
5 Haec, ut fidem facerent, innotuerunt; haec per fidem, quam fecerunt, multo clarius innotescunt. Leguntur quippe in populis, ut credantur; nec in populis tamen nisi credita legerentur. Nam etiam nunc fiunt miracula in eius nomine, sive per sacramenta eius sive per orationes vel memorias sanctorum eius; sed non eadem claritate inlustrantur, ut tanta quanta illa gloria diffamentur.
6 Canon quippe sacrarum litterarum, quem definitum esse oportebat, illa facit ubique recitari et memoriae cunctorum inhaerere populorum; haec autem ubicumque fiunt, ibi sciuntur vix a tota ipsa civitate vel quocumque commanentium loco. Nam plerumque etiam ibi paucissimi sciunt ignorantibus ceteris, maxime si magna sit civitas; et quando alibi aliisque narrantur, non tanta ea commendat auctoritas, ut sine difficultate vel dubitatione credantur, quamvis Christianis fidelibus a fidelibus indicentur.
Miraculum, quod Mediolani factum est, cum illic essemus, quando inluminatus est caecus, ad multorum notitiam potuit pervenire, quia et grandis est civitas et ibi erat tunc imperator et inmenso populo teste res gesta est concurrente ad corpora martyrum Protasii et Geruasii; quae cum laterent et penitus nescirentur, episcopo Ambrosio per somnium revelata reperta sunt; ubi caecus ille depulsis veteribus tenebris diem vidit.
Apud Carthaginem autem quis novit praeter admodum paucissimos salutem, quae facta est Innocentio, ex aduocato uicariae praefecturae, ubi nos interfuimus et oculis aspeximus nostris?
7 Venientes enim de transmarinis me et fratrem meum Alypium, nondum quidem clericos, sed iam Deo servientes, ut erat cum tota domo sua religiosissimus, ipse susceperat, et apud eum tunc habitabamus. Curabatur a medicis fistulas, quas numerosas atque perplexas habuit in posteriore atque ima corporis parte.
8 Iam secuerant eum et artis suae cetera medicamentis agebant. Passus autem fuerat in sectione illa et diuturnos et acerbos dolores. Sed unus inter multos sinus fefellerat medicos atque ita latuerat, ut eum non tangerent, quem ferro aperire debuerant.
9 Denique sanatis omnibus, quae aperta curabant, iste remanserat solus, cui frustra inpendebatur labor. Quas moras ille suspectas habens multumque formidans, ne iterum secaretur (quod ei praedixerat alius medicus domesticus eius, quem non admiserant illi, ut saltem uideret, cum primum sectus est, quo modo id facerent, iratusque illum domo abiecerat uixque receperat), erupit atque ait: Iterum me secturi estis?
10 Ad illius, quem noluistis esse praesentem, verba venturus sum? Inridere illi medicum imperitum metumque hominis bonis verbis promissionibusque lenire. Praeterierunt alii dies plurimi nihilque proficiebat omne quod fiebat. Medici tamen in sua pollicitatione sistebant, non se illum sinum ferro, sed medicamentis esse clausuros.
11 Adhibuerunt et alium grandaeuum iam medicum satisque in illa arte laudatum (adhuc enim vivebat) Ammonium qui loco inspecto idem quod illi ex eorum diligentia peritiaque promisit. Cuius ille factus auctoritate securus domestico suo medico, qui futuram praedixerat aliam sectionem, faceta hilaritate, velut iam salvus, inlusit.
12 Quid plura? Tot dies postea inaniter consumpti transierunt, ut fessi atque confusi faterentur eum nisi ferro nullo modo posse sanari. Expavit, expalluit nimio turbatus timore, atque ubi se collegit farique potuit, abire illos iussit et ad se amplius non accedere; nec aliud occurrit fatigato lacrimis et illa iam necessitate constricto, nisi ut adhiberet Alexandrinum quendam, qui tunc chirurgus mirabilis habebatur, ut ipse faceret quod ab illis fieri nolebat iratus.
13 Sed postea quam venit ille laboremque illorum in cicatricibus sicut artifex vidit, boni viri functus officio persuasit homini, ut illi potius, qui in eo tantum laborauerant, quantum ipse inspiciens mirabatur, suae curationis fine fruerentur, adiciens, quod re vera nisi sectus esset salvus esse non posset; valde abhorrere a suis moribus, ut hominibus, quorum artificiosissimam operam industriam diligentiam mirans in cicatricibus eius uideret, propter exiguum quod remansit palmam tanti laboris auferret.
14 Redditi sunt animo eius, et placuit ut eodem Alexandrino adsistente ipsi sinum illum ferro, qui iam consensu omnium aliter insanabilis putabatur, aperirent. Quae res dilata est in consequentem diem. Sed cum abissent illi, ex maerore nimio domini tantus est in domo illa exortus dolor, ut tamquam funeris planctus vix conprimeretur a nobis.
15 Visitabant eum cotidie sancti viri, episcopus tunc Uzalensis, beatae memoriae Saturninus, et presbyter Gulosus ac diaconi Carthaginensis ecclesiae; in quibus erat et ex quibus solus est nunc in rebus humanis iam episcopus cum honore a nobis debito nominandus Aurelius, cum quo recordantes mirabilia operum Dei de hac re saepe conlocuti sumus eumque valde meminisse, quod commemoramus, invenimus.
16 Qui cum, eum, sicut solebant, uespere uisitarent, rogauit eos miserabilibus lacrimis, ut mane dignarentur esse praesentes suo funeri potius quam dolori. Tantus enim eum metus ex prioribus invaserat poenis, ut se inter medicorum manus non dubitaret esse moriturum.
17 Consolati sunt eum illi et hortati, ut in Deo fideret eiusque voluntatem viriliter ferret. Inde ad orationem ingressi sumus; ubi nobis ex more genua figentibus atque incumbentibus terrae ille se ita proiecit, tamquam fuisset aliquo graviter inpellente prostratus, et coepit orare: quibus modis, quo affectu, quo motu animi, quo fluvio lacrimarum, quibus gemitibus atque singultibus succutientibus omnia membra eius et paene intercludentibus spiritum, quis ullis explicet verbis?
18 Utrum orarent alii nec in haec eorum averteretur intentio, nesciebam. Ego tamen prorsus orare non poteram; hoc tantummodo breviter in corde meo dixi: "Domine, quas tuorum preces exaudis, si has non exaudis?" Nihil enim mihi videbatur addi iam posse, nisi ut expiraret orando.
19 Surreximus et accepta ab episcopo benedictione discessimus, rogante illo ut mane adessent, illis ut aequo animo esset hortantibus. Inluxit dies qui metuebatur, aderant servi Dei, sicut se adfuturos esse promiserant, ingressi sunt medici, parantur omnia quae hora illa poscebat, tremenda ferramenta proferuntur adtonitis suspensisque omnibus.
20 Eis autem, quorum erat maior auctoritas, defectum animi eius consolando erigentibus ad manus secturi membra in lectulo componuntur, solvuntur nodi ligamentorum, nudatur locus, inspicit medicus et secandum illum sinum armatus atque intentus inquirit.
21 Scrutatur oculis digitisque contrectat, temptat denique modis omnibus: invenit firmissimam cicatricem. Iam laetitia illa et laus atque gratiarum actio misericordi et omnipotenti Deo, quae fusa est ore omnium lacrimantibus gaudiis, non est committenda meis verbis; cogitetur potius quam dicatur.
In eadem Carthagine Innocentia, religiosissima femina, de primariis ipsius civitatis, in mamilla cancrum habebat, rem, sicut medici dicunt, nullis medicamentis sanabilem.
22 Aut ergo praecidi solet et a corpore separari membrum ubi nascitur, aut, ut aliquanto diutius homo vivat, tamen inde morte quamlibet tardius adfutura, secundum Hippocratis ut ferunt sententiam omnis est omittenda curatio. Hoc illa a perito medico et suae domui familiarissimo acceperat et ad solum Deum se orando conuerterat.
23 Admonetur in somnis propinquante Pascha, ut in parte feminarum obseruanti ad baptisterium, quaecumque illi baptizata primitus occurrisset, signaret ei locum signo Christi. Fecit, confestim sanitas consecuta est. Medicus sane, qui ei dixerat ut nihil curationis adhiberet, si paulo diutius vellet vivere, cum inspexisset eam postea et sanissimam comperisset, quam prius habere illud malum tali inspectione cognoverat, quaesivit ab ea vehementer quid adhibuisset < curationis >, cupiens, quantum intellegi datur, nosse medicamentum, quo Hippocratis definitio vinceretur.
24 Cumque ab ea quid factum esset audisset, voce velut contemnentis et vultu, ita ut illa metueret, ne aliquod contumeliosum verbum proferret in Christum, religiosa urbanitate respondisse fertur: "Putabam", inquit, "magnum aliquid te mihi fuisse dicturam."
Atque illa iam exhorrescente, mox addidit: "Quid grande fecit Christus sanare cancrum, qui quadriduanum mortuum suscitavit?"
Hoc ego cum audissem et vehementer stomacharer in illa civitate atque in illa persona non utique obscura factum tam ingens miraculum sic latere, hinc eam et admonendam et paene obiurgandam putavi.
25 Quae cum mihi respondisset non se inde tacuisse, quaesivi ab eis, quas forte tunc matronas amicissimas secum habebat, utrum hoc antea scissent. Responderunt se omnino nescisse. Ecce, inquam, quo modo non taces, ut nec istae audiant, quae tibi tanta familiaritate iunguntur?
26 Et quia breviter ab ea quaesiveram, feci ut, illis audientibus multumque mirantibus et glorificantibus Deum, totum ex ordine, quem ad modum gestum fuerit, indicaret.
Medicum quendam podagrum in eadem urbe, qui cum dedisset nomen ad baptismum et pridie quam baptizaretur in somnis a pueris nigris cirratis, quos intellegebat daemones, baptizari eodem anno prohibitus fuisset eisque non obtemperans etiam conculcantibus pedes eius in dolorem acerrimum, qualem numquam expertus est, isset magisque eos uincens lavacro regenerationis, ut voverat, ablui non distulisset, in baptismate ipso non solum dolore, quo ultra solitum cruciabatur, verum etiam podagra caruisse nec amplius, cum diu postea vixisset, pedes doluisse quis novit?
27 Nos tamen novimus et paucissimi fratres ad quos id potuit pervenire.
Ex mimo quidam Curubitanus non solum a paralysi, verum etiam ab informi pondere genitalium, cum baptizaretur, salvus effectus est et liberatus utraque molestia, tamquam mali nihil habuisset in corpore, de fonte regenerationis ascendit.
28 Quis hoc praeter Curubim novit et praeter rarissimos aliquos, qui hoc ubicumque audire potuerunt? Nos autem cum hoc comperissemus, iubente sancto episcopo Aurelio etiam ut veniret Carthaginem fecimus, quamvis a talibus prius audierimus, de quorum fide dubitare non possemus.
Vir tribunicius Hesperius apud nos est; habet in territorio Fussalensi fundum, Zubedi appellatur; ubi cum adflictione animalium et servorum suorum domum suam spirituum malignorum vim noxiam perpeti comperisset, rogauit nostros me absente presbyteros, ut aliquis eorum illo pergeret, cuius orationibus cederent.
29 Perrexit unus, obtulit ibi sacrificium corporis Christi, orans quantum potuit, ut cessaret illa uexatio: Deo protinus miserante cessavit. Acceperat autem ab amico suo terram sanctam de Hierosolymis adlatam, ubi sepultus Christus die tertio resurrexit, eamque suspenderat in cubiculo suo, ne quid mali etiam ipse pateretur.
30 Ast ubi domus eius ab illa infestatione purgata est, quid de illa terra fieret, cogitabat, quam diutius in cubiculo suo reverentiae causa habere nolebat. Forte accidit, ut ego et collega tunc meus, episcopus Sinitensis ecclesiae Maximinus, in proximo essemus; ut veniremus rogauit, et venimus.
31 Cumque nobis omnia rettulisset, etiam hoc petivit, ut infoderetur alicubi atque ibi orationum locus fieret, ubi etiam Christiani possent ad celebranda quae Dei sunt congregari. Non restitimus; factum est. Erat ibi iuvenis paralyticus rusticanus.
32 Hoc audito petivit a parentibus suis, ut illum ad eum locum sanctum non cunctanter adferrent. Quo cum fuisset adlatus, oravit, atque inde continuo pedibus suis salvus abscessit.
Victoriana dicitur villa, ab Hippone regio minus triginta milibus abest.
33 Memoria martyrum ibi est Mediolanensium Protasii et Geruasii. Portatus est eo quidam adulescens, qui cum die medio tempore aestatis equum ablueret in fluminis gurgite, daemonem incurrit. Ibi cum iaceret vel morti proximus vel simillimus mortuo, ad uespertinos illuc hymnos et orationes cum ancillis suis et quibusdam sanctimonialibus ex more domina possessionis intravit atque hymnos cantare coeperunt.
34 Qua voce ille quasi percussus excussus est et cum terribili fremitu altare adprehensum movere non audens sive snon ualens, tamquam eo fuerit alligatus aut adfixus, tenebat et cum grandi eiulatu parci sibi rogans confitebatur, ubi adulescentem et quando et quo modo invaserit.
35 Postremo se exiturum esse denuntians membra eius singula nominabat, quae se amputaturum exiens minabatur, atque inter haec verba discessit ab homine. Sed oculus eius in maxillam fusus tenui uenula ab interiore quasi radice pendebat, totumque eius medium, quod nigellum fuerat, albicauerat.
36 Quo uiso qui aderant (concurrerant autem etiam alii vocibus eius acciti et se omnes in orationem pro illo strauerant), quamvis eum sana mente stare gauderent, rursus tamen propter eius oculum contristati medicum quaerendum esse dicebant. Ibi maritus sororis eius, qui eum illo detulerat: "Potens est", inquit, "Deus sanctorum orationibus, qui fugauit daemonem, lumen reddere."
Tum, sicut potuit, oculum lapsum atque pendentem loco suo reuocatum ligavit orario nec nisi post septem dies putavit esse solvendum.
37 Quod cum fecisset, sanissimum invenit. Sanati sunt illic et alii, de quibus dicere longum est.
Hipponiensem quandam virginem scio, cum se oleo perunxisset, cui pro illa orans presbyter instillauerat lacrimas suas, mox a daemonio fuisse sanatam.
38 Scio etiam episcopum semel pro adulescente, quem non vidit, orasse illumque ilico daemone caruisse.
Erat quidam senex Florentius Hipponiensis noster, homo religiosus et pauper; sartoris se arte pascebat; casulam perdiderat et unde sibi emeret non habebat; ad viginti martyres, quorum memoria est apud nos celeberrima, clara voce ut vestiretur oravit.
39 Audierunt eum adulescentes qui forte aderant inrisores eumque discedentem exagitantes prosequebantur, quasi a martyribus quinquagenos folles, unde vestimentum emeret, petivisset. At ille tacitus ambulans eiectum grandem piscem palpitantem vidit in litore eumque illis faventibus atque adiuvantibus adprehendit et cuidam coquo, Cattoso nomine, bene Christiano, ad coquinam conditariam, indicans quid gestum sit, trecentis follibus vendidit, lanam comparare inde disponens, ut uxor eius quo modo posset ei quo indueretur efficeret.
40 Sed coquus concidens piscem anulum aureum in uentriculo eius invenit moxque miseratione flexus et religione perterritus homini eum reddidit dicens: "Ecce quo modo te viginti martyres vestierunt."
Ad aquas Tibilitanas episcopo adferente Praeiecto martyris gloriosissimi Stephani memoria veniebat magnae multitudinis concursu et occursu.
41 Ibi caeca mulier, ut ad episcopum portantem duceretur, oravit; flores, quos ferebat, dedit, recepit, oculis admovit, -- protinus vidit. Stupentibus qui aderant praeibat exultans, viam carpens et viae ducem ulterius non requirens.
Memorati memoriam martyris, quae posita est in castello Sinitensi, quod Hipponiensi coloniae vicinum est, eiusdem loci Lucillus episcopus populo praecedente atque sequente portabat.
42 Fistula, cuius molestia iam diu laborauerat et familiarissimi sui medici, qui eum secaret, opperiebatur manus, illius piae sarcinae uectatione repente sanata est; nam deinceps eam in suo corpore non invenit.
Eucharius est presbyter ex Hispania, Calamae habitat, vetere morbo calculi laborabat; per memoriam supradicti martyris, quam Possidius illo advexit episcopus, salvus factus est.
43 Idem ipse postea morbo alio praevalescente mortuus sic iacebat, ut ei iam pollices ligarentur; opitulatione memorati martyris, cum de memoria eius reportata esset et super iacentis corpus missa ipsius presbyteri tunica, suscitatus est.
Fuit ibi vir in ordine suo primarius, nomine Martialis, aevo iam gravis et multum abhorrens a religione Christiana.
44 Habebat sane fidelem filiam et generum eodem anno baptizatum. Qui cum eum aegrotantem multis et magnis lacrimis rogarent, ut fieret Christianus, prorsus abnuit eosque a se turbida indignatione submouit. Visum est genero eius, ut iret ad memoriam sancti Stephani et illic pro eo quantum posset oraret, ut deus illi daret mentem bonam, qua credere non differret in Christum.
45 Fecit hoc ingenti gemitu et fletu et sinceriter ardente pietatis affectu; deinde abscedens aliquid de altari florum, quod occurrit, tulit eique, cum iam nox esset, ad caput posuit; tum dormitum est. Et ecce ante diluculum clamat, ut ad episcopum curreretur, qui mecum forte tunc erat apud Hipponem.
46 Cum ergo eum audisset absentem, venire presbyteros postulavit. Venerunt, credere se dixit, admirantibus atque gaudentibus omnibus baptizatus est. Hoc, quamdiu vixit, in ore habebat: "Christe, accipe spiritum meum,"
cum haec verba beatissimi Stephani, quando lapidatus est a Iudaeis, ultima fuisse nesciret; quae huic quoque ultima fuerunt; nam non multo post etiam ipse defunctus est.
Sanati sunt illic per eundem martyrem etiam podagri duo cives, peregrinus unus: sed cives omni modo; peregrinus autem per revelationem, quid adhiberet quando doleret, audivit; et cum hoc fecerit, dolor continuo conquiescit.
47 Audurus nomen est fundi, ubi < est > ecclesia et in ea memoria martyris Stephani. Puerum quendam parvulum, cum in area luderet, exorbitantes boves, qui vehiculum trahebant, rota obtriuerunt, et confestim palpitauit expirans. Hunc mater abreptum ad eandem memoriam posuit, et non solum revixit, verum etiam inlaesus apparuit.
Sanctimonialis quaedam in vicina possessione, quae Caspaliana dicitur, cum aegritudine laboraret ac desperaretur, ad eandem memoriam tunica eius adlata est; quae antequam reuocaretur, illa defuncta est.
48 Hac tamen tunica operuerunt cadaver eius parentes, et recepto spiritu salva facta est.
Apud Hipponem Bassus quidam Syrus ad memoriam eiusdem in martyris orabat pro aegrotante et periclitante filia eoque secum vestem eius adtulerat, cum ecce pueri de domo cucurrerunt, qui ei mortuam nuntiarent.
49 Sed cum orante illo ab amicis eius exciperentur, prohibuerunt eos illi dicere, ne per publicum plangeret. Qui cum domum redisset iam suorum eiulatibus personantem et vestem filiae, quam ferebat, super eam proiecisset, reddita est vitae.
Rursus ibidem apud nos Irenaei cuiusdam collectarii filius aegritudine extinctus est.
50 Cumque corpus iaceret exanime atque a lugentibus et lamentantibus exequiae pararentur, amicorum eius quidam inter aliorum consolantium verba suggessit, ut eiusdem martyris oleo corpus perungueretur. Factum est, et revixit.
Itemque apud nos vir tribunicius Eleusinus super memoriam martyrum, quae in suburbano eius est, aegritudine exanimatum posuit infantulum filium, et post orationem, quam multis cum lacrimis ibi fudit, viventem levavit.
Quid faciam?
51 Urget huius operis implenda promissio, ut ,non hic possim omnia commemorare quae scio; et procul dubio plerique nostrorum, cum haec legent, dolebunt me praetermisisse tam multa, quae utique mecum sciunt.
52 Quos iam nunc, ut ignoscant, rogo, et cogitent quam prolixi laboris sit facere, quod me hic non facere suscepti operis necessitas cogit. Si enim miracula sanitatum, ut alia taceam, ea tantummodo velim scribere, quae per hunc martyrem, id est gloriosissimum Stephanum, facta sunt in colonia Calamensi et in nostra, plurimi conficiendi sunt libri, nec tamen omnia colligi poterunt, sed tantum de quibus libelli dati sunt, qui recitarentur in populis.
53 Id namque fieri voluimus, cum videremus antiquis similia divinarum signa virtutum etiam nostris temporibus frequentari et ea non debere multorum notitiae deperire. Nondum est autem biennium, ex quo apud Hipponem regium coepit esse ista memoria, et multis, quod nobis certissimum est, non datis libellis de his, quae mirabiliter facta sunt, illi ipsi qui dati sunt ad septuaginta ferme numerum pervenerant, quando ista conscripsi. Calamae vero, ubi et ipsa memoria prius esse coepit et crebrius dantur, incomparabili multitudine superant.
Uzali etiam, quae colonia Uticae vicina est, multa praeclara per eundem martyrem facta cognovimus; cuius ibi memoria longe prius quam apud nos ab episcopo Euodio constituta est.
54 Sed libellorum dandorum ibi consuetudo non est vel potius non fuit; nam fortasse nunc esse iam coepit. Cum enim nuper illic essemus, Petroniam, clarissimam feminam, quae ibi mirabiliter ex magno atque diuturno, in quo medicorum adiutoria cuncta defecerant, languore sanata est, hortati sumus, volente supradicto loci episcopo, ut libellum daret, qui recitaretur in populo, et oboedientissime paruit.
55 In quo posuit etiam, quod hic reticere non possum, quamvis ad ea, quae hoc opus urgent, festinare compellar. A quodam Iudaeo dixit sibi fuisse persuasum, ut anulum capillacio vinculo insereret, quo sub omni veste ad nuda corporis cingeretur; qui anulus haberet sub gemma lapidem in renibus inventum bovis.
56 Hoc alligata quasi remedio ad sancti martyris limina veniebat. Sed profecta a Carthagine, cum in confinio fluminis Bagradae in sua possessione mansisset, surgens ut iter perageret ante pedes suos illum iacentem anulum vidit et capillaciam zonam, qua fuerat alligatus, mirata temptavit.
57 Quam cum omnino suis nodis firmissimis, sicut erat, comperisset astrictam, crepuisse atque exiluisse anulum suspicata est; qui etiam ipse cum integerrimus fuisset inventus, futurae salutis quodam modo pignus de tanto miraculo se accepisse praesumpsit atque illud vinculum soluens simul cum eodem anulo proiecit in flumen.
58 Non credant hoc, qui etiam Dominum Iesum per integra matris uirginalia enixum et ad discipulos ostiis clausis ingressum fuisse non credunt; sed hoc certe quaerant et, si verum inuenerint, illa credant. Clarissima femina est, nobiliter nata, nobiliter nupta, Carthagini habitat; ampla civitas, ampla persona rem quaerentes latere non sinit.
59 Martyr certe ipse, quo inpetrante illa sanata est, in filium permanentis virginis credidit; in eum, qui ostiis clausis ad discipulos ingressus est, credidit; postremo, propter quod omnia ista dicuntur a nobis, in eum, qui ascendit in caelum cum carne, in qua resurrexerat, credidit; et ideo per eum tanta fiunt, quia pro ista fide animam posuit < suam >.
60 Fiunt ergo etiam nunc multa miracula eodem Deo faciente per quos vult et quem ad modum vult, qui et illa quae legimus fecit; sed ista nec similiter innotescunt neque, ut non excedant animo, quasi glarea memoriae, crebra lectione tunduntur.
61 Nam et ubi diligentia est, quae nunc apud nos esse coepit, ut libelli eorum, qui beneficia percipiunt, recitentur in populo, semel hoc audiunt qui adsunt pluresque non adsunt, ut nec illi, qui adfuerunt, post aliquot dies quod audierunt mente retineant ex vix quisque reperiatur illorum, qui ei, quem non adfuisse cognoverit, indicet quod audivit.
Unum est apud nos factum, non maius quam illa quae dixi, sed tam clarum atque inlustre miraculum, ut nullum arbitrer esse Hipponiensium, qui hoc non vel viderit vel didicerit, nullum qui oblivisci ulla ratione potuerit.
62 Decem quidam fratres (quorum septem sunt mares, tres feminae) de Caesarea Cappadociae, suorum civium non ignobiles, maledicto matris recenti patris eorum obitu destitutae, quae iniuriam sibi ab eis factam acerbissime tulit, tali poena sunt divinitus coherciti, ut horribiliter quaterentur omnes tremore membrorum; in qua foedissima specie oculos suorum civium non ferentes, quaqua versum cuique ire visum est, toto paene vagabantur orbe Romano.
63 Ex his etiam ad nos venerunt duo, frater et soror, Paulus et Palladia, multis aliis locis miseria diffamante iam cogniti. Venerunt autem ante Pascha ferme dies quindecim, ecclesiam cotidie et in ea memoriam gloriosissimi Stephani frequentabant, orantes ut iam sibi placaretur Deus et salutem pristinam redderet.
64 Et illic et quacumque ibant conuertebant in se civitatis aspectum. Nonnulli, qui eos alibi viderant causamque tremoris eorum noverant, aliis, ut cuique poterant, indicabant. Venit et Pascha, atque ipso die dominico mane, cum iam frequens populus praesens esset et loci sancti cancellos, ubi martyrium erat, idem iuvenis orans teneret, repente prostratus est et dormienti simillimus iacuit, non tamen tremens, sicut etiam per somnum solebant.
65 Stupentibus qui aderant atque aliis pauentibus, aliis dolentibus, cum eum quidam vellent erigere, nonnulli prohibuerunt et potius exitum expectandum esse dixerunt. Et ecce surrexit, et non tremebat, quoniam sanatus erat, et stabat incolumis, intuens intuentes.
66 Quis ergo se tenuit a laudibus Dei? Clamantium gratulantiumque vocibus ecclesia usquequaque completa est. Inde ad me curritur, ubi sedebam iam processurus; inruit alter quisque post alterum, omnis posterior quasi novum, quod alius prior dixerat, nuntiantes; meque gaudente et apud me Deo gratias agente ingreditur etiam ipse cum pluribus, inclinatur ad genua mea, erigitur ad osculum meum.
67 Procedimus ad populum, plena erat ecclesia, personabat vocibus gaudiorum: Deo gratias, Deo laudes nemine tacente hinc atque inde clamantium. Salutaui populum, et rursus eadem ferventiore voce clamabant. Facto tandem silentio scripturarum divinarum sunt lecta sollemnia.
68 Ubi autem ventum est ad mei sermonis locum, dixi pauca pro tempore et pro illius iucunditate laetitiae. Magis enim eos in opere divino quandam Dei eloquentiam non audire, sed considerare permisi. Nobiscum homo prandit et diligenter nobis omnem suae fraternaeque ac maternae calamitatis indicavit historiam.
69 Sequenti itaque die post sermonem redditum narrationis eius libellum in crastinum populo recitandum promisi. Quod cum ex dominico Paschae die tertio fieret in gradibus exedrae, in qua de superiore loquebar loco, feci stare ambos fratres, cum eorum legeretur libellus.
70 Intuebatur populus universus sexus utriusque unum stantem sine deformi motu, alteram membris omnibus contrementem. Et qui ipsum non viderant, quid in eo divinae misericordiae factum esset, in eius sorore cernebant.
71 Videbant enim quid in illo gratulandum, quid pro illa esset orandum. Inter haec recitato eorum libello de conspectu populi eos abire praecepi, et de tota ipsa causa aliquanto diligentius coeperam disputare, cum ecce me disputante voces aliae de memoria martyris novae gratulationis audiuntur.
72 Conversi sunt eo, qui me audiebant, coeperuntque concurrere. Illa enim, ubi de gradibus descendit in quibus steterat, ad sanctum martyrem orare perrexerat; quae mox ut cancellos adtigit, conlapsa similiter velut in somnum sana surrexit.
73 Dum ergo requireremus quid factum fuerit, unde ille strepitus laetus extiterit, ingressi sunt cum illa in basilicam, in qua eramus, adducentes eam sanam de martyris loco. Tum vero tantus ab utroque sexu admirationis clamor exortus est, ut vox continuata cum lacrimis non videretur posse finiri.
74 Perducta est ad eum locum, ubi paulo sante steterat tremens. Exultabant eam similem fratri, cui doluerant remansisse dissimilem, et nondum fusas preces suas pro illa, iam tamen praeuiam voluntatem tam cito exauditam esse cernebant.
75 Exultabant in Dei laudem voce sine verbis, tanto sonitu, quantum nostrae aures ferre vix possent. Quid erat in cordibus exultantium nisi fides Christi, pro qua Stephani sanguis effusus est?



Augustinus, De Civitate Dei, Liber 22, VII <<<     >>> IX
monumenta.ch > Augustinus > 8